P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:41:28 1/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI Radion latinankieliset uutiset 1-verkossa perjantaisin klo 9.55 ja 18.55. ■ PRAESIDATUS UNIONIS EUROPAEAE ■ GENA HOMINIS IAM FERE DESCRIPTA ■ MONUMENTUM BELLI IN PITKÄRANTA ■ TRAMEN LITTERARUM EUROPAEUM ■ MULTITUDO CULICUM MULTO MAIOR £££££££££££££££££££££££££££££
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:48:08 2/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI PRAESIDATUS UNIONIS EUROPAEAE Praesidatus Unionis Europaeae Kalendis Iuliis a Portugallis ad Francogallos transgressus est. Praesidens Jacques Chirac oratione Be- rolini habita monuit, quam dispari gradu singulae civitates Unionis Euro- paeae sociae ad integrationem versus procederent. Censuit ex Germanis et Francogallis,utpote in media Unione stantibus, manum quandam antesignano- rum constituendam esse, quae tardio- ris progressus terris viam muniret. continuatur >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:42:23 3/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI PRAESIDATUS ... Neque tamen necesse esse, ut leges Unionis Europaeae fundamentales mu- tarentur. >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:42:38 4/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI GENA HOMINIS IAM FERE DESCRIPTA Omnia fere hominis gena iam descripta sunt, ut greges investigatorum inter- nationales nuper nuntiaverunt. Meta huius incepti ductu Americanorum perfecti est eas rationes chemicas chromosomis insitas perspicere, quae corpus humanum tale reddunt quale est. continuatur >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:42:53 5/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI GENA HOMINIS ... Descriptio genorum efficit, ut ad mor- bos hereditarios curandos novae metho- di usu recipiantur et verbi causa car- cinogenesis melius quam ante ostenda- tur. Genologi sperant se remedia excogita- turos esse, quae tantum ad gena morbo affecta valeant. >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:43:08 6/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI MONUMENTUM BELLI IN PITKÄRANTA In oppido Pitkäranta, quod in Carelia Russiae situm est, mense Iunio exeunte monumentum belli hiberni Russo-Finni- cum nomine 'Crux luctus' ritu sollemni revelatum est. Caerimoniae interfuerunt Paavo Lippo- nen, primus minister Finniae, et Alek- sei Kudrin, vicarius primi ministri Russiae. continuatur >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:40:23 7/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI MONUMENTUM ... Inter Finnos et Russos iam annis nona- gesimis convenit, ut in utraque civi- tate monumenta communia ad memoriam bello hiberno caducorum colendam pone- rentur. Constat pugnis in Carelia Ladogae com- missis quinque milia virum Finnorum et triginta quinque milia militum Russo- rum occisos esse. >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:40:28 8/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI TRAMEN LITTERARIUM EUROPAEUM Plus centum scriptores ex quadraginta tribus terris Europaeis oriundi in praesenti Europam tramine communi transvehuntur. Quod iter in capite Portugalliae initum septem fere mi- lium chiliometrorum est et per Russiam et Poloniam Berolinum versus dirigi- tur. Tramen litterarum anni 2000, quo nomine nuncupatur, in una et viginti urbibus sistit, ut viatoribus occasio detur locos ex suis libris selectos publice recitandi et cum auditoribus de variis argumentis litterariis ar- gute disputandi. >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:40:33 9/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI MULTITUDO CULICUM MULTO MAIOR Multitudo culicum in Finnia hac aesta- te quinquies maior esse existimatur quam anno proxime praeterito, cum hiems nivibus abundans ad larvas eo- rum explicandas opportunissima fuerit. Id quoque his animalculis bombisonis multiplicandis valde proderat, quod aestas prima admodum umida fuit. Den- sissima culicum examina circa solsti- tium aestivale occurrunt, sed quaedam genera usque ad autumnum ineuntem vi- vunt. >>>>
P365 365 YLE TEKSTI-TV 15.07.13:40:58 10/10 LATINANKIELINEN VIIKKOKATSAUS NUNTII LATINI EX HUMO HOMO EXEGI MONUMENTUM AERE PERENNIUS LITTERAE NON DANT PANEM * * * * * Nuntios Latinos 14.7.2000 redegit Reijo Pitkäranta.